Kjeldearkiv:Ramus 1713

Fra lokalhistoriewiki.no
Hopp til navigering Hopp til søk

Ramus 1713 ɔ: Ulysses & Outinus unus & idem [osv.] (1713) av Jonas Ramus.

Cap. IX

§. I. Ulysses invitus appellit ad insulam Thri-
naciam, ubi contra monitum solis boves
mactantur. §. II. Eurylocus Ulyssis so-
cius idem, qvi Lokus socius Otini. §. III.
Thrinacia insula in Oceano Septentrionali
investigatur.

§. I.
Superatis faucibus venit Ulysset ad insulam
Thrinaciam, de qva illi jam antea præ-
dixerat Tiresias Οδνσσ. [λ.] v. 105. & seqv.

[gresk skrift]

ɔ: Eo tempore, qvando primum appuleris firmam
navem
Thrinaciæ insulæ, ubi effugeris obscurum pon-
tum.
Pascentes autem invenietis boves & pingviæ
pecora solis &c.
Hos qvod si illæsos permiseris, reditusqve me-
mor sis
Sanè adhuc in Ithacam mala licet passi perve-
nietis;
Qvod si læseris, tum tibi prædico mortem.

Eadem sunt verba Circes ad Ulyssem
Οδνσσ. M. v. 127.

[gresk skrift]

ɔ: Thrinaciam autem ad insulam pervenies: hic
autem multi Pascuntur folis boves, & pingvia pecoræ,
Septem boum armenta, tot ovium pulchri
greges Qvinquvaginta vero singula, propagatio non
est ipsarum
Neqve unqvam moriuntur, deæ verò pastores
sunt.

Ulysses itaqve, cum evasisset e periculis
Scyllæ, & ad eximiam Dei insulam perve-
nisset, memor præceptorum Tiresiæ & Cir-
ces svasit sociis, ut insulam solis declina-
ent, modò præsentissimum vellent malum
evitare. Verùm Eurylocus, unus ex so-
ciis molesto sermone Ulyssem increpavit,
qvod defatigatis nautis non concederet ad
insulam appelere & per noctem qviescere,
noctium itinera difficila esse & periculosa.
Itaqve Euryloci consilio a sociis comproba-
to coastus est Ulysses ad insulam appellere;
ubi cum ventis adversis per integrum men-
sem detentus esset, deficiente alimento, ne
fame perirent in insula deserta, socii con-
tra monitum boves solis arripuerunt, aucto-
re mali consilii Euryloco. Qvamdiu enim
alimentum suppetebat, a bobus abstine-
bant, sed consumtis omnibus rebus ad se-
dandam famem, qvod proximum erat, ar-
ripere compulit necessitas. Ulysses inter-
ea per insulam secesserat, & in somnum in-
ciderat, unde reversus ad locios in mactan-
do & assando occupatos, objurgavit qvi-
dem singulos, sed remedium non invenit,
boves enim occisi erant. Dii autem, in-
qvit Ulysses, prodigia ostendebant: scilicet
serpebant pelles, & carnes a verubus immu-
giebant, assatæ & crudæ, qvalis boum vox es-
se folet. Οδνσσ. M. v. 351. & seqv.

Cujus historiæ vestigium aliqvod se
prodere videtur in Eddæ Island, fab. 51. ubi
ita habetur: Tres Asæ Otinus, Lokus & Hæne-
rus domo proficiscebantur per montes & eremos,
ubi cibaria ægrè suppetebant. Tandem in con-
vallem aliqvam flectentes taurorum gregem vi-
dent, & unum comprehendunt, qvem modo co-
qvere conantur, sed elixari nunqvam potuit,
etsi semel atqve iterum tentarent, nam utrāqve
vice invenerunt carnem planè crudam.

Est qvidem aliqva in narratione diffe-
rentia, sed levissima; nam & actus ipse &
antecedentia & conseqventia & personæ &
locus satis arguunt, eandem utrobiqve cani
cantilenam. Causa antecedens apud Ho-
merum erat alimenti defectus in insula de-
serta: similiter Edda refert, qvod per mon-
tes & eremos profectis cibaria non suppete-
rent. Actus qvoqve idem est: nam tauro-
rum gregem vidisse eos & exinde mactasse
utrobiqve refertur. Et subsecuta esse pro-
digia memorat Ulysses: carnes crudas & as-
satas serpsisse & a verubus immugiisse: Edda
etiam prodigium addit, sed nonnihil va-
riat: cum taurum coqvere vellent, elixari
nunqvam potuisse, etsi semel iterumqve
tentarent, tamen utrāqve vice carnem in-
ventam esse planè crudam. Personas qvod
attinet, socii itineris fuerunt Ulysses & Eu-
rylocus juxta Odysseam: Otinus & Locus
juxta Eddam. De convenienta Ulyffis &
Otini superius actum est; restat igitur, ut
aliqvid dicamus de Loko sive Euryloco.

§. II.
Lokus itaqve Otini focius in Edda Is-
land: multum & sæpe memoratus idem esse
mihi videtur atqve Ulyssis focius, Eurylo-
cus. Abbreviatio enim vocum primæ syl-
labæ in polysyllabis lingvæ nostræ vernaculæ
admodum fuit familiaris, & præsertim vo-
cibus peregrinis videmus amputata fuisse
capita: ut Pistil ɔ: Epistola, Postula Kyrkia
ɔ: Apostula Kyrkia: sic qvoqve Lokus pro
Eurylocus. Ut autem Eurylocus dux so-
ciorum Ulyssis [gresk tekst] & [gresk tekst] voca-
tur Οδνσσ. K. v. 205. & seq. qvod reliqvos
Ulyssis socios astutia excelleret, sic qvòqve
Lokus Otini socius Edd. Isla. fab. 27. refer-
tur singulari scientia, omnes superasse mortales.
Eurylocus mali consilii autor habetur & [...]

[...]

§. III.
Insulam Thrinaciam oportuit non lon-
gè distare a Scylla & Charybdi, eò qvod su-
peratis istis faucibus Ulysses proximè ad
Thrinaciam perveniret. Describitur au-
tem ista insula, qvod esset deserta seu non
habitata, unde ait Eurylocus Οδνσσ. M. v.
352. malle se in fluctibus perire, qvàm diutius
fame tabelscere in insula deserta, [gresk tekst].

Et Circè, ut suprà audivimus, refert U-
lyssi, boves solis in insula Thrinacia pasci, scili-
cet septem boum armenta & totidem ovium pul-
chros greges, qvinqvaginta singula, propagatio-
nem ipsarum non fieri, neqve unqvam mori;
Deas verò pastores esse: Οδνσσ.
M. v. 187.

Si binæ istæ, voragines Schylla & Cha-
rybdis uti diximus referri poterunt ad Euri-
pum Moskestrøm insulis intermediis in
binas qvasi partes diremtum, utiqve
jam circumspiciendum erit, ubi talis in-
sula detur, qvæ a prædictis faucibus non
longè absit, & qvæ descriptioni conveniat.
Nihil qvidem hic certi ausim statuere, sed
tamen verisimile mihi videtur insulam
Træn seu Traenen/Hollandis Tranoogh, pro
Thrinacia accipi. Distat illa ab Euripo Mo-
skestrøm ferè per milliaria Norvegica decem
versùs euronotum, sita sub gradu ferè La-
titud. 67
, & a cæteris apud continentem in-
sulis per qvatuor milliaria in mare versus oc-
cidentem porrecta. Fuisse istam insulam
olim desertam tempore Otini credibile est,
& paícendis ovibus & bobus destinatam.
Hodie autem habitata est, & ædes sacra ibi-
dem visitur dicta Sandekirke pertinens ad
Pastorem Rodöensem. Nam & insulam
Moskøe scribit Petr. Claudii Undal. in De-
scriptione Norv.
p. 109. suo tempore homi-
nibus habitatam nondum fuisse, sed oves
ibidem magno numero pasci a Loufodiensi-
bus
illuc expositas. At hodie tamen villam
ibidem conditam esse refert Brinkius in de-
scriptione Loufodiæ c. 2. Et multas ejus-
modi insulas desertas circa littora Norvegiæ
bobus olim & ovibus abundasse constat ex
Landnama Saga/ in apprendice p. 178. ubi
hæc verba habentur:

[...]

[Oversettelse til norsk.]


Litteratur