Kjeldearkiv:Ramus 1713

Fra lokalhistoriewiki.no
Hopp til navigering Hopp til søk

Ramus 1713 ɔ: Ulysses & Outinus unus & idem [osv.] (1713) av Jonas Ramus.

Cap. IX

§. I. Ulysses invitus appellit ad insulam Thri-
naciam, ubi contra monitum solis boves
mactantur. §. II. Eurylocus Ulyssis so-
cius idem, qvi Lokus socius Otini. §. III.
Thrinacia insula in Oceano Septentrionali
investigatur.

§. I.
Superatis faucibus venit Ulysset ad insulam
Thrinaciam, de qva illi jam antea præ-
dixerat Tiresias Οδνσσ [λ.] v. 105 & seqv.

[gresk skrift]

ɔ: Eo tempore, qvando primum appuleris firmam
navem
Thrinaciæ insulæ, ubi effugeris obscurum pon-
tum.
Pascentes autem invenietis boves & pingviæ
pecora solis &c.
Hos qvod si illæsos permiseris, reditusqve me-
mor sis
Sanè adhuc in Ithacam mala licet passi perve-
nietis;
Qvod si læseris, tum tibi prædico mortem.

Eadem sunt verba Circes ad Ulyssem
Οδνσσ. M. v. 127.

[gresk skrift]

ɔ: Thrinaciam autem ad insulam pervenies: hic
autem multi Pascuntur folis boves, & pingvia pecoræ,
Septem boum armenta, tot ovium pulchri
greges Qvinquvaginta vero singula, propagatio non
est ipsarum
Neqve unqvam moriuntur, deæ verò pastores
sunt.

Ulysses itaqve, cum evasisset e periculis
Scyllæ, & ad eximiam Dei insulam perve-
nisset, memor præceptorum Tiresiæ & Cir-
ces svasit sociis, ut insulam solis declina-
ent, modò præsentissimum vellent malum
evitare. Verùm Eurylocus, unus ex so-
ciis molesto sermone Ulyssem increpavit,
qvod defatigatis nautis non concederet ad
insulam appelere & per noctem qviescere,
noctium itinera difficila esse & periculosa.
Itaqve Euryloci consilio a sociis comproba-
to coastus est Ulysses ad insulam appellere;
ubi cum ventis adversis per integrum men-
sem detentus esset, deficiente alimento, ne
fame perirent in insula deserta, socii con-
tra monitum boves solis arripuerunt, aucto-
re mali consilii Euryloco. Qvamdiu enim
alimentum suppetebat, a bobus abstine-
bant, sed consumtis omnibus rebus ad se-
dandam famem, qvod proximum erat, ar-
ripere compulit necessitas. Ulysses inter-
ea per insulam secesserat, & in somnum in-
ciderat, unde reversus ad locios in mactan-
do & assando occupatos, objurgavit qvi-
dem singulos, sed remedium non invenit,
boves enim occisi erant. Dii autem, in-
qvit Ulysses, prodigia ostendebant: scilicet
serpebant pelles, & carnes a verubus immu-
giebant, assatæ & crudæ, qvalis boum vox es-
se folet. Οδνσσ. M. v. 351. & seqv.

Cujus historiæ vestigium aliqvod se
prodere videtur in Eddæ Island, fab. 51. ubi
ita habetur: Tres Asæ Otinus, Lokus & Hæne-
rus domo proficiscebantur per montes & eremos,
ubi cibaria ægrè suppetebant. Tandem in con-
vallem aliqvam flectentes taurorum gregem vi-
dent, & unum comprehendunt, qvem modo co-
qvere conantur, sed elixari nunqvam potuit,
etsi semel atqve iterum tentarent, nam utrāqve
vice invenerunt carnem planè crudam.
[Oversettelse til norsk.]


Litteratur